View Single Post
  #3  
Old 10-18-2005, 03:43 PM
Guest
 
Posts: n/a
Default Re: Earthquake San Bernardino area

In principio erat Verbum et Verbum, erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat et vita erat, lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum. dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. ET VERBUM CARO FACTUM EST, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Deo Gratias
Reply With Quote